1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quæ res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona ædificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quæ non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchæ, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiæ per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiæ, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod ætate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint. 2In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides. 4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset. 5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Quia est. Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est. 7Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus. Fide Nœ, etc. Et justitiæ, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non præcepisset. 8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. Fide qui vivit. Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum. 9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. 10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. 11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis. 12Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Saræ uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenæ. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judæi, non tamen in gentilitate. 13Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione præveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautæ longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quærunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc. 14Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. 17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret. 18ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: 19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. Et in parabolam. Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries hærens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judæos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata. 20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam. 21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus. 22Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit. De ossibus suis mandavit. Adjurans filios Isræl, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et cæteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra præviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent. 23Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. Improperium Christi. Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Dæmonium habes Joan 7.. Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Ægyptium Exod. 2. Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus. 27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiæ, si in apertum periculum se præcipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judæis, qui et suis præcepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. 28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Fide celebravit Pascha. Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo. 29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. Transierunt mare Rubrum, etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Ægyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis. 30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. Circuitu dierum septem completo a Levitis arcam Dei portantibus, et æneis tubis clangentibus. 31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. Excipiens exploratores cum pace, etc. Quasi: Ita et vos debetis duo Testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis. 32Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit. 33qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, Qui per fidem. Etsi recusat dicere quæ fecerint singuli, dicit tamen quæ quidam operati sunt fide. Repromissiones. Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multæ sunt factæ David, ut Abrahæ. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quædam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem. 34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: 35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur. 36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: 37lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: 38quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. Quibus dignus non erat mundus. Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus, ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur: 39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, 40Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Deo pro nobis melius aliquid providente. Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.