1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Benedixitque Deus Nœ et filiis; etc. Crescite et multiplicamini. Homo in terrorem cæteris animalibus præponitur, in solatium transactæ vindictæ, et ne pauci homines a pluribus bestiis opprimantur, et sciant se irrationabilibus, sed non rationabilibus dominari. 2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. Et terror vester, etc. GREG. libr. II Moral. c. 11 Potentibus viris magna est virtus humilitatis, etc., usque ad quo non suam gloriam, sed subditorum quærunt utilitatem. 3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. 4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem. 5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. 6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. 8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: 9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: Ecce ego statuam pactum, etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quærunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia. 10et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. 11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. 12Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: 13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. Arcum meum ponam, etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sæpe cernentes. Hic in cœlo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in cœlis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, cæruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquæ quod præteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine sæculi: unde cæruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus. 14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus: 15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. 17Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. 18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. Erant igitur filii Nœ, etc. HIER. in Q. Hebr. Sæpe LXX non valentes heth litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Græcum vertere, chi Græcam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde Cham transtulerunt pro eo quod est Ham, a quo Ægyptus usque hodie lingua Ægyptiorum dicitur Ham. 19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. 20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem. 22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. Quod cum vidisset, etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures præsto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad cæteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judæi, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex præputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad tanquam in pacem anguli concurrentes. 23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. At vero Sem, etc. GREG. in Moral. Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic præpositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt. 24Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, Maledictus Chanaan puer, etc. Ibid. Non prætermittit Deus inulta peccata, sed ita judicium in nostra correctione incipit, ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim judicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt, qui temporalia flagella non sentiunt? Quia in æternum peribunt; quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: Maledictus Chanaan puer, etc. Patre peccante, filius sententiam accepit, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed perit in posterum. 25ait: [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.] 26Dixitque: [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Benedictus Dominus Deus Sem. Cum sit Deus omnium gentium, quasi proprio vocabulo etiam in ipsis gentibus dicitur Deus Isræl, quod est ex benedictione Japheth, quia in populo gentium orbem terræ occupavit Ecclesia, quod prænuntiabatur cum diceretur: Dilatet Deus Japheth. Chanaan. STRAB. A quo Chananæi, qui hac maledictione prophetantur, expellendi de loco habitationis. 27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.] Dilatet Deus Japheth, etc. HIERON. De Sem Hebræi, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quæ Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Isræl, versamur. Dilatet Deus Japheth, etc. ISID. Sem major natu, ipse est Judaicus populus, ex quo patriarchæ, et prophetæ, et apostoli, etc., usque ad id est opus eorum. 28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.