1Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. 2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi: 3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. 4Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: 5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. 6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. Abiit in alteram regionem. STRAB Quæri potest cur Esau post mortem patris dicatur abiisse in Seir, et recessisse a fratre, cum jam quando venit Jacob, in Seir dicatur habitasse? Sed fieri potuit ut Jacob fugiente in Mesopotamiam, Esau, dolore præreptæ benedictionis, a parente recesserit, et habitaverit in Seir viginti annis quibus Jacob abfuit. Cui reverso conciliatus, rursus de Seir reversus, cum fratre suo, donec pater viveret habitavit: quo mortuo, a fratre recessit, quia divites erant, et simul habitare non poterant. 7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. 8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, 10et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. 11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. 12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. 13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. 14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. 15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, 16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. 17Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. 18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. 19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. 20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, Isti filii Seir, etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horræis terram eorum hæreditaverunt. Filii Seir, etc. STRAB. Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumæi habitaverunt pro illis. 21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. 22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita. 23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: Iste est Ana. etc. STRAB. Quidam simpliciter aquas calidas hunc in deserto reperisse dicunt, quas vocamus thermas. Iste est Ana, etc. HIERON. Varia apud Hebræos de hoc capitulo disputantur, etc., usque ad ut muli contra naturam nascerentur. 25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, Isti duces. De præcedentibus ait, qui de Seir; non de his quos incipit numerare, qui de Esau sunt. 30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. 31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: Reges autem. Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est. 32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. 33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. 34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. 36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. 37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. 38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. 39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. 40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, 41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 43dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.