1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. Profectus ergo Jacob, etc. Vidit puteum in agro, etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per prædicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est. Allegorice. Per puteum baptismus, per agrum mundus exprimitur: per tres greges juxta puteum accubantes, signantur illi qui ad fidem Trinitatis capiendam pertinent, in humilitate expetentes baptismi gratiam. Lapidem. Duritia infidelitatis, qua abjecta, percipitur baptismus vitæ. Pastores autem sunt prælati Ecclesiæ, qui, amoto lapide, per Jacob adaquare greges cupiunt: quia Christo auferente infidelitatem ab eorum cordibus quos prædestinavit ad sacramentum baptismi, abluuntur unda purificationis. 2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. 4Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. 5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. 6Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. 9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. 10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, Osculatus est eam. AUG. Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quæri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset. 12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. 13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. 16Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. Nomen majoris Lia, etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiæ et Synagogæ interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quæ oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quæ tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit. 17Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. 20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur. 21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: 25et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Non est in loco nostro consuetudinis, etc. ID., ibid. Major appellatur quæ tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda. ID., ibid. Proinde vita quæ studio contemplationis competit, etc., usque ad unde infra 30: Zelabat Rachel sororem suam. ID., ibid. Proinde quia purus intellectus de illa divina substantia, etc., usque ad non quia numen. 27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: 29cui pater servam Balam tradiderat. 30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. 31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. 32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. 33Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. 34Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.