1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. Visitavit autem Deus Saram, etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati. 2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, Circumcidit etc. STRAB. Circumcisio cum ob multas causas præcepta sit, specialiter figuram Christi prætendit, qui nos per baptismum veteri homine exuit, et in futuro post resurrectionem circumcidet omnem mortalitatem et corruptionem. Quod autem octavo die circumcisus est Isaac, designatur octava sæculi ætas, quando generaliter resurrectio sanctorum celebrabitur. 5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? 8Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Crevit igitur puer, etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinæ cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me. Crevit, etc. AUG. Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis ætatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3: Lac vobis potum dedi, non escam. 9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit. 10Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. Ejice ancillam hanc, etc. BED., c. 21; ISID., c. 17, in Gen. Quæritur cur antea Sara voluit de ancilla filium suscipere, aut cur cum matre eum nunc jubet expelli? Quod non facit zelo accensa, sed prophetiæ mysterio compulsa. Agar enim, secundum Apostolum, in servitutem genuit carnalem populum; Sara vero spiritualem et liberum, qua libertate Christus nos liberavit. Significabatur ergo hoc mysterio, priorem populum in servitute generatum non manere in domo Saræ, id est Ecclesiæ, in æternum, nec esse hæredem vel consortem Christianorum, nec cum filio nobili, id est populo fideli, regnum gloriæ possidere. 11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. Dure accepit, etc. AUG. Quæritur quare contristatus sit Abraham, cum hæc prophetia fuerit, quam ipse magis quam Sara noscere debuit: sed ex revelatione hoc dixit Sara, quod sibi prius fuerat revelatum. Ille vero paterno affectu commotus est, cui Dominus postea revelavit. Vel forte ambo prius nescierunt quid esset, et per Saram nescientem prophetizatum est cum muliebri animo mota est propter ancillæ superbiam. 12Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Quia semen tuum. AUG. Notandum quod et Ismæl a Deo semen Abrahæ dictus est, quod Apostolus ait Rom. 9: Non filii carnis, sed filii promissionis æstimabuntur in semine. Sed hoc proprie ad Isaac pertinet, qui non filius carnis, sed promissionis, et semen spirituale ex promissione est, non ex carne. 14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. Tollens panem. etc. ALC. EX BEDA, c. 21 Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt. Sumpsit panem et utrem aquæ. AUG. Q. in Gen. tom. 3 Quæritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismæl cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc. Imposuit scapulæ ejus. HIER. in Q. Hebr. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismæl, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebræos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos supputamus Ismælem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebrææ linguæ idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romæ quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur. 15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. Abjecit puerum. etc. HIER. Quod sequitur: Et projecit puerum subter unam abietem, et abiens sedit contra longe quasi jactus sagittæ. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei, et sedit contra eum; et statim jungitur. Exclamavitque puer et flevit; et audivit Dominus vocem pueri de cœlo, ubi erat, et dixit angelus ad Agar: Nullum moveat. In Hebræo enim prius hoc scriptum est: Non videbo mortem pueri mei. Ita consequenter legitur, quod Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre et mortem filii præstolante, Deus exaudivit puerum, quem pollicitus erat futurum in gentem magnam. Mater enim non suam mortem, sed filii deplorat. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quæritur quomodo mater, etc., usque ad sicut sæpe faciunt cujuslibet ætatis ambulantes. 16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Exaudivit autem. BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat. Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini. ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus. 18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. 21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. 22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. Eodem tempore. AUG. ubi supra. Quæri potest quando cum Abimelech pactum fecit Abraham, etc., usque ad quem illa nesciret. 23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. Jura ergo, etc. Sæpe qui foris sunt, fidelium conversatione inducti eisdem desiderant sociari, et eorum exemplis ad melius informari, ut et sibi consulant et proximorum saluti. 24Dixitque Abraham: Ego jurabo. 25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. 26Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. 27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo fœdus. 28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? 30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis. 32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. 33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. Abraham vero, etc. AUG. Abraham sicut Stephanus dicit non acceperat hæreditatem ibi, nec spatium pedis. Sed intelligenda est hæreditas, quam Deus gratis daturus erat, non pretio empta. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis spatium quo fuerant septem agnæ datæ, quando Abimelech et Abraham sibi juraverunt. 34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.