1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat. 2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. 3Cecidit Abram pronus in faciem. 4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram. HIERON. Dicunt Hebræi quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragrammaton est, h litteram Abrahæ, et Saræ addiderit. Dicebatur autem Abram, quod est pater excelsus; postea dictus est Abraham, quod est pater multarum, nam gentium in nomine non habetur, sed subauditur. Nec mirandum quod cum apud Græcos et nos a littera videatur addita, h littera addita dicatur: idioma enim Hebrææ linguæ h consuevit scribere et a legere: sicut econtrario, h pronuntiare et a scribere. 6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. Daboque tibi et semini tuo. 9Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. 10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret. 11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Carnem præputii. RAB. STRAR. Circumcisio facta in uno membro significat circumcisionem spiritualem, quæ in corde et in omnibus sensibus exhibenda est. Circumcidendum est cor, ne noxia cogitemus; oculi, ne vanitatem videamus; aures circumcidendæ sunt, id est obturandæ, ne audiant sanguinem: et sic in omnibus sensibus celebranda est circumcisio. ALCUIN. in Gen., tom. 1 Ideo autem Abrahæ circumcisio commendata est, etc., usque ad unde olim prævaricatores generaverunt ad mortem. Allegorice. Jam tunc propter futuram peregrinationem, ne misceretur semen ejus gentibus, circumcisionis pactum datur in signum: quia significat naturam renovatam per baptismum, post spoliationem veteris hominis per Christum, qui resurrexit post baptismum. Servos vero vernaculos, emptitios etiam, circumcidi præcepit, ut doceret ad omnes pertinere redemptionis gratiam. Ibi et parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Abram, pater excelsus; Abraham, pater multarum gentium. 12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: 13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. 14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur. 15Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Sarai uxorem tuam, etc. ISID. Declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, id est gratiæ, non naturæ, quia de sene patre et sterili matre: et quia hoc non per generationem, sicut Ismæl, sed per regenerationem futurum erat, imperata est circumcisio, quando Saræ filius promittitur in typo Ecclesiæ, non quando Ismæl, qui typus Judæorum. HIERON.-ISID. Errant qui putant primum Saram per unum r scriptum fuisse, et postea additum esse alterum r. Et quia r apud Græcos centum significat, multas super hoc nomine suspicantur ineptias, cum et utcunque velint vocabulum commutatum, non Græcam, sed Hebraicam debet habere rationem. Hebræum est enim. Nemo enim altera lingua quemlibet vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai ergo primum vocata est per scin, res, iod. Sublata ergo iod addita est he littera, quæ pro a legitur, et vocata est Sara. Antea enim dicebatur princeps mea, quia quasi unius familiæ mater: postea absolute princeps, omnium scilicet gentium princeps futura. Quidam pessime suspicantur eam prius lepram fuisse vocatam, et postea principem, cum lepra sarai dicatur, quod in nostra lingua videtur habere aliquam similitudinem, sed Hebræo penitus est diversa. Scribitur enim per zadich et ain et res et tau; quod a tribus superioribus, id est, schin, res et he, quibus scribitur Sara, manifeste distat. 16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. 17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? Cecidit Abraham in faciem suam, et risit in corde suo. HIERON. Post paulum sequitur: Et vocabis nomen ejus Isaac: qui risus interpretatur de risu Abrahæ, non de risu Saræ. Postquam enim ex risu Abrahæ vocatus est filius ejus Isaac, legitur Saram risisse. Nomen ejus Isaac. Sciendum quod quatuor in Veteri Testamento nominibus suis aperte, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismæl, Isaac, Samsom et Josias. Lege Scripturas. 18Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. 19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit. 20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. Super Ismæl, etc. Historice. Ismæl populum Judæorum significat, qui multiplicatus est valde; duodecim duces generavit, cum multitudo carnalium Judæorum ex duodecim patriarchis genita, in duodecim tribus est divisa. 21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. In anno altero. Annus alter, quo Sara genuit Isaac, tempora sunt regenerationis, quibus fusus est sanguis Christi et genus humanum ad vitam restauratum. 22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. Ascendit Deus ad Abraham, etc. Glossa Græca. Ergo, ut ita dicam, descenderat, et humilem se, circumcisionis legem statuens, præbuerat. 23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. Tulit autem Abraham, etc. Non intendebat Deus ut tantum præputium carnis Abrahæ et sobolis ejus circumcideretur, sed ei, quem a cunctis elegerat, æterni Testamenti munera conferebat; unde Paulus Phil. 3: Nos sumus enim circumcisio, qui spiritu Deo servimus. Et alibi, Rom. 2: Non enim qui in manifesto Judæus est, neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio. Circumcidamus ergo Dei verbo aures, labia, cor, præputium et omnia membra carnis. De circumcisione aurium dicitur Luc. 8: Qui habet aures audiendi, audiat; incircumcisis auribus verba sapientiæ et veritatis non possumus audire. Circumcidamus labia, ne aliquid turpe, vel malum, vel otiosum loquamur. Circumcidit carnem præputii, qui sola causa posteritatis, certis et legitimis temporibus, conjugio utitur: qui aliter agit, non circumcidit. Ecclesia vero, gratia Christi pro se crucifixi roborata, non solum se ab illicitis temperat, sed etiam a concessis, et tanquam virgo sponsa Christi pudicis virginibus floret, in quibus vera circumcisio præputii servatur in carne. Qui autem non obscœnis desideriis, vel sensibus hæreticis, et blasphemis assertionibus, mœchatur, sed fidei puritatem in conscientia custodit, corde circumcisus est: et de eo dici potest: Beati mundo corde Matth. 5, etc. Circumcidantur manus, ne mala faciant, pedes, ne in malum currant: visus, ne illicita concupiscat; gustus, ut ad gloriam Dei manducet et bibat; odoratus, ut Christi odorem capiat, et operibus misericordiæ odorem suavitatis spargat. Singula quoque membra, si in officiis Deo serviant, circumcisa sunt. Si ultra præscriptam legem luxurient, incircumcisa. HIERON.-STRAB. Quæri solet quomodo feminæ salvabantur, quæ non circumcidebantur? Fide scilicet et hostiarum oblatione, sicut ante circumcisionem viri sancti mundabantur unde: Fide purificans corda eorum. 24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. 25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. 26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: 27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.