1Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, Igitur Sarai uxor Abram, etc. RAB. Non est adulter Abram si, vivente uxore, ancillæ jungitur, quia nondum promulgata erat lex Evangelii unius uxoris: et genus suum multiplicandum audierat, sed per quam mulierem nesciebat, quia Saram sterilem noverat. Non fuit in coitu libidinosa voluptas, sed prolis habendæ pia charitas: uxor quoque hoc voluit et cœgit, quæ filios habere non poterat; ideo ex alia suscipere cupiebat quem in locum proprii adoptaret. 2dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, Ingredere ad ancillam, etc. HIERON. Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebræo ædificatio dicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat. RAB. Hæ duæ mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillæ filii, ut non numerarentur præ multitudine, qui supra arenæ comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua æmulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus. 3tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. 4Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. 5Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. 6Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. 7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, 8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. 9Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. 10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. 11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Hic erit ferus homo. Vel rusticus, secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus. 13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Vocavit autem Agar. Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde: Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper, etc. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Tale est illud: Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi. Non enim homo videbit faciem meam et vivet Exod. 33. Illam enim manifestationem sapientiæ Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, ædificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro æterna contemplatione fruemur. 14Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. Propterea appellavit puteum illum, etc. HIERON. Usque hodie puteus Agar demonstratur in deserto Arabiæ, inter Cades et Barad, quod significat veteris legis et novæ Scripturam, quam conditor noster, vita viventium, spes morientium, intuitu piæ miserationis mortalibus dedit, ut edocti et a vitiis correcti, Dei visione perpetuo digni esse mereantur. 15Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. 16Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.