1Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: Dico autem, etc. Modo vos gentiles et nos Judæi sumus Christi, et semen Abrahæ et hæredes. Sed olim nos Judæi sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut hæres futurus, et a patre substitutus. 2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Sub elementis. In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi. Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus. 4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium. 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. Misit Deus. Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis qui signum Patris ostendat in filios, ut quia nos hoc non auderemus dicere infirmitate et indignitate nostra, suggerat ut audeamus dicere. Spiritum Filii. Nota Spiritum etiam esse Filii. Et nota etiam hic trinitatem. AUG. Si forsitan aliquis quærat utrum a Filio procedat Spiritus, etc., usque ad ab illo habet, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Clamantem. Notandum quod clamor in Scripturis non magnæ vocis emissio, sed scientiæ intelligatur, et dogmatum magnitudo. Abba pater. Eleganter duo verba idem significantia posuit, propter universum populum qui de Judæis et gentibus in unitatem fidei vocatus est, ut Hebræorum verbum ad Hebræos, Græcum ad gentes pertineat. Utriusque autem verbi eadem significatio ad ejusdem fidei Spiritusque unitatem pertinet. Qui natura non sunt, etc. Unam Dei veri esse naturam ostendit, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quid autem est natura Deum esse, nisi verum Deum esse? Unde alibi Apostolus: Conversi estis servire Deo vivo et vero I Petr. 2.. 7Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum. 8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum. 10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Dies. Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. Menses. Qui cursus lunæ perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. Tempora. Ut cum dicunt: Modo est initium veris. Et annos. Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit. 11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Timeo vos, ne forte, etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora. 12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. Estote sicut ego. Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia, etc., sicut vos, etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro. Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me. Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat. 13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea Tentationem vestram. Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur. 14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Sed sicut angelum Dei, etc. Hoc dicit quia Deus loquitur in sanctis suis, et Paulus non seipsum, sed Deum in seipso diligi volebat; ideoque perhibet testimonium quibusdam, quod sicut angelum Dei et sicut Christum Jesum eum exceperant. In omnibus ergo sanctis suis ipse est amandus qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare Matth. 25.. Tanta est charitas capitis erga corpus suum. 15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam. 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Verum dicens vobis. Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus. 17Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. Æmulantur. Ego non sum inimicus, sed illi æmulantur, etc. Æmulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere æmulatione perversa. 18Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. 19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo. 20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. Vellem autem. Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad præsentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in præsentiam commutare. Scriptura enim divina ædificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quæ ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est. 21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? Dicite, etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos iterum parturis, etc. Legem non legistis. Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt. 22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Scriptum est, etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his præfigurari. Unum de ancilla et unum, etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur. 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: Per allegoriam. Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am, multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina. Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate. 25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Mons. Per omnia est conjunctus, et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis. 26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Quæ sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt. 27Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.] Scriptum est. Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: Lætare. Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris. Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis, quia necdum conatum habuit. Lætare, in corde. Erumpe. Lætitiam mentis extra ostende. Clama. Gaudium tuum aliis prædica. Quia multi filii. Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertæ. Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. Quæ habet virum. Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos Isa. 54.. 28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Isaac. Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate. 29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Persequebatur. Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismæl persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Ægyptiæ luderet cum Isaac, indignata sit Sara. 30Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. 31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. Qua libertate. Libertas qua liberati sumus a Christo, est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio.