1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? O insensati. AMBR. Verba irascentis. Erant autem insensati Galatæ qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. Fascinavit. Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quædam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant dæmones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, Fascinatio malignitatis obscurat bona Sap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatæ fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. Ante quorum oculos. Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra præsentia ille tantus qui est. Jesus Christus proscriptus est. Id est, exhæredatus: et hoc in vobis, in aliis non deberetis pati ut regnum et hæreditatem suam amitteret, nedum in vobis. 2Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Hoc solum a vobis. Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere, quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quæ auditus facilitate venit? 3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? 4tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Sine causa. Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant. 5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? Qui ergo tribuit. Quia vos non ex operibus quæ nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet. 6Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: Ad justitiam. Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonæ vitæ observantiam. 7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Prænuntiavit, id est, ostendit. Vel, prænuntiavit, id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te. In tuæ fidei imitatione, etc. 9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum? 11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. Justificatur apud Deum. Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est. 12Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet. 13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem. 14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. 15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. 17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Hoc autem dico. Hoc promisit Deus Abrahæ, hoc autem testamentum confirmatum per juramenta dico et affirmo, quod lex non facit irritum, de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahæ, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. Lex non facit irritum. Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax. 18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. 19Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Propter transgressiones. Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quæ est Christus. Ordinata per angelos. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personæ, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, ordinata: quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiæ antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. In manu. Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam. 20Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Mediator. Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judæorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quæratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei. 21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Lex ergo, etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Sed concludit Scriptura. Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam. 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. Priusquam. Ante fidei adventum utilis erat lex Judæis. Veniret fides. Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur. Non liberi, sed servi. Conclusi. Ut sic assueti duceremur. In eam. Id est, tam bonam fidem. Quæ. Tempore Christi erat. Revelanda. Tempore Christi multa aperta sunt, quæ prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut pædagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum. 24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. Pædagogus noster fuit in Christo Jesu. Institutione Christi: qui ideo instituit, ut sic venientes ad fidem, quasi pueri ad perfectionem justificemur. Vel in Christo, id est, in exsequendis præceptis Christi. 25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo. 26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus. 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum. 28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.