1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2.. 2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6.. 3Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Deus Hebræorum vocavit nos, etc. AUG. in Exod. Quæritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur. ORIG. Moraliter. Iter tridui de Ægypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animæ, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur. ORIG. Tridui iter proficiscimur de Ægypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Ægypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata tria sunt enim hæc per quæ homines peccare possunt, efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Ægypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens: Ne longe abeatis. Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt. Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo, etc. ISID. Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Ægypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Hæc via Christus est, qui ait Joan. 14: Ego sum via, veritas et vita. Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis. STRAB. Viam trium dierum, etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Ægypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum. ORIG., hom. 3 in Exod. Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum habemus enim Mosen et prophetas, id est, lex Dei vult te educere de Ægypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus sæculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiæ in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinæ vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Ægypto, id est de tenebris ignorantiæ, ut legem Dei audias et lucem scientiæ capias. 4Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. Quare, Moses et Aaron, sollicitatis, etc. ORIG., ibid. Dum secum est populus, et lutum aut laterem operatur, dum in paleis occupatur, non putat esse perversum, sed recte incedere. Si vero dicat, Volo ire dierum trium viam, et servire Domino, perverti populum dicit per Mosen et Aaron. Hodie quoque si Moses et Aaron, id est propheticus et sacerdotalis sermo animam sollicitet ad servitutem Dei, exire de sæculo, renuntiare omnibus quæ possidet, attendere legi et verbo Dei: continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: Videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes, ne laborent, ne militent, ne agant aliquid quod prosit, relictis rebus necessariis ineptias sectantur et otium. Quid est servire Deo? Laborare nolunt et otii occasiones quærunt: hæc erant tunc verba Pharaonis, hæc et nunc amici ejus loquuntur, nec solum verbis, sed et verberibus persequuntur. Flagellari jubet scribas Hebræorum, paleas non dari, opus exigi; hæc passi sunt patres, et nunc Dei populus patitur. Qui se ex integro principi hujus mundi tradiderunt, prospere agunt; omnia, ut putant, feliciter eveniunt: servis autem Dei etiam victus parvus et humilis non succedit. Hæ sunt enim paleæ quæ dabantur a Pharaone; unde quidam fatigati dicunt ad Pharaonem: Quid tu affligis populum tuum? Superati enim verberibus a fide cadunt, et confitentur se esse Pharaonis populum, non enim omnes qui ex Isræl, hi sunt Isrælitæ. 5Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? 6Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens: 7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. Opprimantur operibus et expleantea, etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit. 10Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. 13Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. 14Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? Flagellatique sunt qui, etc. Filii Isræl gravius attriti sunt, postquam de Ægypto egredi statuerunt; quia qui mundo et pravis operibus renuntiare volunt, sævioribus tentationibus a diabolo impugnantur. 15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? 16paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: 21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. Videat Dominus, etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere, etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum. 22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? Domine, cur afflixisti populum istum? AUG. Non sunt hæc verba contumaciæ vel indignationis, sed inquisitionis et orationis, sicut ex his apparet quæ Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit. 23ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.