1Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. 2Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Quid est quod, etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes; et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus. 3Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. 4Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. 5Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. 6Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Mitte manum tuam, etc. PROCOP. Quidam asserunt illud portentum contigisse ut ostenderetur justo non esse legem positam. Licet deinde leges sanciat, quo pacto morbus lepræ sit examinandus, et immundus pronuntiandus, tamen pleræque leges ita feruntur, quasi stultis et infantibus dentur. Adeo nostræ infirmitati se accommodat Deus! ISID. Manus alba, id est immunda, albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hæreditas Dei, id est populus, foras ab eo missus factus est immundus. Unde psal. LXXIII: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa est ad colorem suum: sic plebs Judaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit; sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem. Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl Rom. 11.. 7Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. 8Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. Sume aquam, etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem. 10Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. Obsecro, Domine, etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit. 11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit. 12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud. 13At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. 14Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. Iratus Dominus in Moysen, ait, etc. AUG. Quæst. 10 in Exod. Videtur tanquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, etc., usque ad cujus figuram gerat velut medius Moses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Mosen et populum. 15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis. 16Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. 17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. 18Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. 19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. Dixit ergo Dominus, etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: Vade, perge in Ægyptum, etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: Vade, perge in Ægyptum, tanquam non sufficeret alterum, deinde, mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est. 20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. Tulit ergo Moyses, etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur. 21Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Ego indurabo cor ejus. AUG., Serm. 88. Quid est, ego indurabo cor ejus, nisi cum abfuerit gratia mea, obduret illum nequitia sua? Sicut quoties nimio frigore constringitur aqua, solis calore superveniente resolvitur; et discedente sole iterum obduratur: ita peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum calor divinæ misericordiæ supervenerit, resolvuntur. Hoc in Pharaone cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, se contra Deum obduratus erexit; quoties afflictus est, supplicavit. Non est ergo iniquitas in Deo. Unde non tam potentia quam patientia Dei Pharaonem fecit obdurari. Quam rem etiam circa vernaculos nostros solemus exercere, quibus frequenter peccantibus indulgemus, dicentes: Ego talem te feci, ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi. 22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël. 23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. 24Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. Occurrit ei Dominus, etc. AUG., Quæst. 11 in Exod. Alia littera: Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus, et quærebat eum occidere: et assumpto Sephora calculo circumcidit præputium filii sui, et procidit ad pedes ejus et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei, et recessit ab eo propter hoc quod dixit: Stetit sanguiscircumcisionis. Primum quæritur quem volebat angelus interficere, etc., usque ad magno nisi fallor sacramento. 25Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Sponsus sanguinum tu, etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es; quasi, ritus tuæ gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, quæ præputium filii sui, id est gentilis populi, acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitur II Cor. 10: Petra autem erat Christus, exspoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus: Et exuat veterem hominem cum actibus suis Col. 3.. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem. 26Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem. 27Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. Dixitque Dominus, etc. ORIG., hom. 32. Occurrit Aaron Moysi, et exivit de Ægypto. Sed interest ubi occurrat Mosi, cujus os aperiendum est a Domino: occurrit autem in montem Dei. Merito os ejus aperitur, qui occurrit in montem Dei. Petrus, Jacobus et Joannes in monte et transfiguratum Dominum Jesum videre meruerunt, et Mosen et Eliam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis montem Dei, et ibi occurreris Mosi, id est nisi excelsum legis ascensum ascenderis, nisi spiritalis intelligentiæ cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco litteræ steteris, non occurristi Mosi in montem Dei; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit quæ te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi ejus sensum vidisset arduum, non ei loqueretur verba Dei, neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset. 28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. 29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. 30Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo, 31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.