1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. Facies et altare de lignis. BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos. ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet. 2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære. Cornua autem, etc. ID., Ibid. Quatuor angulos habet altare holocausti, etc., usque ad inviolabilis, imo fortior, persistit. 3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt. 4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei. Craticulumque in modum, etc. BED., ubi supra, cap. 18. Altare totum concavum fieri præceptum est, etc., usque ad a Judæorum doctoribus didicisse putamus. 5Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium. Subter arulam, etc. ID., ibid. Habet altare arulam, etc., usque ad et ad finem perfectionis perducantur. ID. Si quem movet juxta litteram, etc., usque ad tanto mundius inveniatur. 6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis: Facies et vectes. Doctores scilicet qui Judæam et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum prædicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt. 7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. Sicuttibi in monte. BEDA, ibid. Omnia quæ nobis mystice, etc., usque ad semper agere jubemur. 9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. Facies et atrium. ID., ubi supra, cap. 13. Sicut Sancta sanctorum, etc., usque ad sed ejus memoria ab intimo corde eradicatur. Centum cubitos. ID., ibid. Constat centenarium, etc., usque ad et continentiæ temporalis assumant. 10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. Et columnas viginti. ID., ibid. Columnæ quibus tentoria suspenduntur, etc., usque ad quia non aliud quam verbum Dei sonant. Cum basibus, etc. ID., ibid. Basibus columnarum, etc., usque ad nunquam fructu mercedis carebunt. Argentea. ID. Capita non argentata, sed tota argentea: quia doctores totos se divinæ Scripturæ subjiciunt, verba divina meditando et prædicando mancipant animam et corpus. Sicut enim membra sine capite vivere nequeunt, sic illi eloquia divina vitam suam existimantes hæc nunquam obediendo portare, et se humiliando exaltare desistunt. 11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. Similiter et in latere. ID., ibid. Eadem de latere Aquilonis repetuntur, etc., usque ad in uno tabernaculi latere fieri præcipiuntur. 12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. In latitudine vero, etc. ID., ibid. Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, usque ad decem columnæ sublevantes extollunt. 13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. In ea quoque atrii. ID., ibid. Latitudo atrii orientem respiciens, etc., usque ad: et vitam futuri sæculi. Quinquaginta cubiti erunt. ID. Quinquaginta cubitis plagæ orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe futuræ beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, quæ ad eumdem finem bene considerata refertur. Sequitur enim. 14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem: In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres, etc. ID., ibid. Quindecim namque, etc., usque ad et corpus sine querela in diem Domini custodire. 15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. 16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. Columnasque habebit, etc. ID., ibid. In introitu atrii quatuor sunt columnæ, etc., usque ad omnes corporis sensus in obedientia charitatis expendunt. Ex hyacintho, etc. ID., ibid. Recte in hoc introitu atrii tentorum, etc., usque ad tentorium decorant pulchra colorum varietate contextum. 17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. Omnes columnæ, etc. ID. Quæ dixerat, diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis, columnas scilicet atrii cœlestis, posse computari, qui non instar æris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese cœlestium observantia et annuntiatione verborum, velut argenti laminis undique muniendo exornaverit, nisi se omni subjectione præceptis divinis, quasi argenteo capiti, supposuerit, et timore Dei velut ænea basi stabilierit. 18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. In longitudine, etc. ID. Centum cubitos longitudinis, etc., usque ad fietque de bysso retorta, etc. 19Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. Cuncta vasa, etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., usque ad atria Domini. 20Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper Præcipe filiis Isræl. ID., lib. III de Tabern., cap. 1, tom. 2. Disposito omni ornatu tabernaculi, etc., usque ad lumen bonæ actionis ostendat. De arboribus olivarum. ID., ibid. Notandum quod filii Isræl jubentur offerre oleum, etc., usque ad ad incendenda thymiamata orationum. 21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.