1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat. 2Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Si effringens fur domum, sive suffodiens, etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur. 3Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. 4Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. 5Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet. 6Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. Si egressus ignis, etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit. 7Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet: 8si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, 9ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo. 10Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: 11jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. 12Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; 13si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. 14Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. Qui a proximo, etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus. Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem. 15Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. 16Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem. 17Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. Si pater virginis, etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere. 18Maleficos non patieris vivere. Maleficos non patieris vivere. Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur 19Qui coierit cum jumento, morte moriatur. 20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli. 21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus. 22Viduæ et pupillo non nocebitis. Viduæ et pupillo non nocebitis. RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant. 23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: 24et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli. 25Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pecunia mutuam, etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date. 26Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. 27Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. 28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari. 29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus. 30De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. 31Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.