1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus. 2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit. 3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, Dominus quasi vir pugnator, etc. ORIG. Alia littera: Dominus conteret bella. Amos 9: Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum 4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro. 5Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. Descenderunt in profundum quasi lapis. ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima. 6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum. 7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. Misisti iram tuam, etc. AUG. quæst. 55 in Exod. Alia littera: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, etc. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, etc., usque ad Scriptura tantummodo jubens sine adjutorio gratiæ. 8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari. 9Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. 10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. 11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans. 12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. Extendisti, etc. ORIG. Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra. Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra. 13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. 14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6.. 15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Fiant immobiles quasi lapis, etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint. 16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. 17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum. 18Dominus regnabit in æternum et ultra. Dominus regnabit, etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. Quoties dicitur in sæculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc. 19Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] Filii autem Isræl, etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris. Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino, etc. 20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc. 21quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.] 22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit. 23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. Et venerunt, etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.] 24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus? 25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7.. 26dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. 27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.