1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra. 3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem. 4Hodie egredimini mense novarum frugum. 5Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini. 7Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto. 9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. Et erit quasi signum, etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia. 10Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam: 12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. Omne autem primogenitum hominis, etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit. 14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. Et quasi appensum. Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant. 17Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. Igitur cum emisisset, etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament. 18Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. Non eos duxit Deus, etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii, etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon. 19Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum. 20Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis. 22Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.