1Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. 2Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. Dices ergo omni plebi, etc. AUG., quæst. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. Ut postulet vir, etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitæ carnalis inhærentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur. 3Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis. 4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum: 5et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. Et morietur omne primogenitum, etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [Al., qui in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est, et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.] 6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. Apud omnes, etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus. 8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur. 9Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. Non audiet vos Pharao, etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis. 10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.