1Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare. 2Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. 3Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi, 4quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. Et plurimum posse cognoverant. Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: Fiebant prodigia et signa multa Act. 5., unde legitur alibi: Fiebat enim omni animæ timor Ibid. 2.. Item: Nemo audebat se conjungere illis, et magnificabat eos populus Ibid. 5.. 5Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: Itaque percusserunt Judæi. Non solum alios operarios iniquitatis, qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum, Spiritus sancti divina sententia damnandos judicat, sed etiam carnales Judæos decalogi transgressores, crucis Christi reatum, quem ex perfidia contraxerunt, in inferni civitatibus sensuros. 6in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitæ hostis Judæorum: quorum ista sunt nomina: Quorum ista sunt nomina. Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegoriæ servire cogimus. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historia. Historicum oportet rei gestæ veram seriem exponere, nec citra subsistere, nec ultra procedere: allegoricum interpretem, egregias partes, in spirituali sensu convenientes eligere. 7Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, 8et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, 9et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha. 10Quos cum occidissent, prædas de substantiis eorum tangere noluerunt. 11Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 12Qui dixit reginæ: In urbe Susan interfecerunt Judæi quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam? 13Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. 14Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 15Congregatis Judæis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. 16Sed et per omnes provincias quæ ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judæi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. In tantum. Omnes, qui quinque sensibus corporeis legem carnaliter suscipiunt, et cum per septiformem Spiritus sancti gratiam specialiter plena et perfecta sit, spiritualiter intelligere respuunt, quasi duobus diebus vincuntur atque prosternuntur. 17Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cædere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis. Dies autem. Notandum quod quidam Judæorum tertia decima die interficiunt, et decima quarta desinunt, et solemnitatem agunt, quidam per duos dies, id est, tertiam decimam et decimam quartam diem ejusdem mensis occidunt, quinta decima solemniter quiescunt: quia quidam sanctorum, post completos labores quibus Deo bene credendo et bene vivendo serviunt, modo ante tempus judicii in animabus sabbatum æternæ quietis habent: alii, usque ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes superatis hostibus universis subito immutati, quietem animarum et corporum percipiunt; unde Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, resurgemus cum illis obviam Christo in æra I Thes. 4., etc. Nam quarta decima, quæ bis septem continet quietem animarum perfectam significat, quinta decima vero septenarium et octonarium complectens, animarum et corporum quietem significat. 18At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. 19Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. 20Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, 21ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore: 22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. 23Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat. 24Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. Et misit Phur, etc. Sors in urnam missa, dispositionem cujuslibet rei in hominis mente significat, cujus eventum non humanum, sed divinum regit arbitrium, unde Salomon: Sortes mittuntur in sinum: sed a Domino temperantur Prov. 16.. 25Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judæos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci, 26atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur: 27quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus. 28Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judæis, et ab eorum progenie, quæ his cæremoniis obligata est. Isti sunt dies. Quia quies animarum et resurrectio corporum merito firmiter a fidelibus custoditur et celebratur: vel, quia quietis animarum et resurrectionis corporum merito feriatio a fidelibus custoditur et celebratur. 29Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochæus Judæus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum: 30et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, 31observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochæus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies, 32et omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.