1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. Die illo. Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11., etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman. Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13.. Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21.. 2Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam. Tulitque rex. Laudante et prædicante instantiam magistrorum, a Domino pro gratia gratiam accipiunt in conspectu conditoris omnium; unde: Nutrivit corda fidelium. Tradidit Mardochæo. Prædicatoribus gentium ut sibi hærerent, et gentibus ministrarent. 3Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri. Procidit ad pedes, etc. Quia sancta Ecclesia, pro ereptione filiorum suorum, quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia, et fidelium liberetur innocentia. 4At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, 5et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. Obsecro ut. Quia evangelica doctrina, quæ Christi nomine in toto orbe prædicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cujus dono repleti ipsi prædicatores permanserunt insuperabiles, et hostium suorum gloriosi triumphatores. 6Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? 7Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos. 8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere. 9Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. Accitisque scribis, etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctæ Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus præceptis charitatis demonstraretur. Qui centum viginti. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summæ plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata. 10Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent. 11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. Interficerent, etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc. 12Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. 13Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis. 14Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. In Susan, etc. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur; unde Salvator ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.. 15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est. 16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. 17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.