1Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: Primum. Scilicet inter mandata quæ sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque præcepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum præceptum Dei tres chordæ pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero præceptum, scilicet proximi, septem chordæ, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quæ hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est. 3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: Servi, obedite. Servitus cœpit ex peccato; prima enim servitutis causa peccatum est, ut nomo homini conditionis vinculo subderetur, quod non fuit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit diversas pœnas meritis distribuere delinquentium. In simplicitate. Liberam facit servitutem; non timore subdolo, sed fideli dilectione, donec transeat iniquitas, et omnis evacuetur potestas. 6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. 10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. De cætero. Post specialia præcepta quibus admonuit singulos ordines, in communi nunc admonet omnes; quasi: Huc usque vos juvi verbo et opere; deinceps, in futuro, in reliquo tempore, fide et dilectione. 11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus. 13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit. 15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, Calceati. Marcus dicit apostolos calceatos sandaliis, vel soleis, ut neque pes sit rectus, nec nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Pedes. Id est affectiones sint munitæ virtutibus ne a vitiis pungantur, ut ita sint parati ad prædicandum Evangelium quod nuntiat pacem inter Deum et hominem; vel ut sint parati complere præcepta Evangelii. 16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: Scutum fidei. Fides est scutum, sub quo tuta est justitia, sicut sub munimine omnium virtutum, quod protenditur ante omnia arma et quod primo omnium impugnat diabolus. 17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), Et galeam. Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. Et gladium spiritus. Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit. 18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito. 19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: In apertionem, etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat. 20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Pax fratribus. Pacem optat eis, quæ est janua dilectionis. 24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.