1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit. 3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Avarus. Avaritiam idololatriæ æquat, quia illum avarum significat cujus Deus nummus est, vel quia res Dei quas Deus vult servire indigentibus usurpat sibi et recondit, et Deo præfert sicut idololatria Dei honorificentiam. 6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Inanibus verbis. Omnes eorum rationes sunt inania verba, fructu vacua, ad supplicia trahentia. 7Nolite ergo effici participes eorum. 8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: Fructus enim, etc. Hujusmodi autem opera sunt fructus et opus lucis. Et justitia, etc. Justitia et veritas sunt partes bonitatis. Et est sensus: In omni bonitate et justitia et veritate. Id est, justa et vera convenienter loquamini. 10probantes quid sit beneplacitum Deo: 11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Redarguite. Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare, etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo. 12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. Omnia autem. Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quæ ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur sæpe per confessionem et pœnitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen. Omne enim quod manifestantur. Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen. Lumen est. Id est per pœnitentiam incipit converti in bonum. 14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Surge. Per confessionem. Et exsurge. Per satisfactionem. 15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Redimentes tempus. Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Ægypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu. 17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21subjecti invicem in timore Christi. Subjecti invicem. Non solum auditores prælatis, sed etiam prælati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: Omnium me servum feci I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; hæc autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit. 22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: Mulieres. Hucusque communiter de moribus egit, nunc quædam singulis ordinibus suadet. 23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Non habentem maculam, etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo. 28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: Nemo enim unquam. Qui ergo mavult esse sine corpore, non corpus, sed corruptiones et pondus ejus odit. Sicut et Christus Ecclesiam. Ita faciat vir de uxore, quæ est caro ejus: quia sic et Christus nutrit Ecclesiam cibo corporis sui, et fovet spiritualibus indumentis præceptorum, virtutum et bonorum operum. 30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Sacramentum hoc magnum. Ne aliquis putaret in viro esse et uxore, secundum utriusque naturalis sexus copulationem, corporalemque mixtionem, addit: Ego dico in Christo, etc., secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia, accipitur quod dictum est: Non jam duo, sed una caro sunt, et quomodo sponsus et sponsa dicuntur, sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite. Fit enim ex duobus quasi una quædam persona, scilicet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa: quam unitatem miram et excellentem commendat Isaias, in quo Christus loquens, ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Hujus spiritualis unitatis sacramentum fuit illud quod in Genesi de unione conjugii ad litteram dicitur 33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.