1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. Mitte panem. Aptos fructificationi. 2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. Da partes septem. HIER. Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, præcipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum. 3Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, ID. quasi diceret: Locum quem hic tibi præparaveris, in futuro habebis. 4Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet. Qui observat ventum, non seminat. ID. Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum ne forte prætereas eum qui dignus est accipere; et omni tempore. Qui observat ventum. In media tempestate seminandum est, quia nescimus quæ sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo, etc. 5Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. 6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.] Mane semina semen tuum, etc. ID. Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur. 7[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. 8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. 9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant. 10Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.]