1Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, Non videbis. Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiæ, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. Duc in domum tuam I Cor. 11., id est, adhibe curam. Et si non est propinquus, id est Ecclesiæ tuæ, sed alterius doctor. 2etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. 3Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. Similiter. Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere. Vestimento. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia hæc et similia servanda sunt. 4Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. 5Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. Non induetur mulier, etc. AUG., quæst. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Mulier. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium prædicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus. 6Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, 7sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. 8Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. Domum novam, id est Ecclesiam. Murum tecti, id est virtutum custodiam. Ne effundatur sanguis in domo tua, hoc est ne alio peccante reus tenearis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 39. Ne effundatur. Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. 9Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. Vineam, doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiæ abundare debet. Altero semine, id est hæretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit Matth. 13.: cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei. 10Non arabis in bove simul et asino. Non arabis. ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judæorum observantia, quæ præcessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in prædicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui prævalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus præcipiat et alter obediat, non ut æquali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. 11Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. 12Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias. 13Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, Si duxerit. AUG., quæst. 33. Apparet quomodo subditas viris feminas, etc., usque ad qua fuerat alter plectendus. 14quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem: 15tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt: Pater et mater ejus. Doctores Ecclesiæ qui quasi pater et mater fovent plebem: patres auctoritate, matres pietate. 16et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit, 17imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: 18apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, Et verberabunt. Non mirum, si vir, qui falso accusat, jubetur cædi, et multam reddere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari: quia per feminam initium peccati, quæ virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum 19condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. Centum siclis, etc. Perfectione doctrinæ et sollicitudinis, quam impendat subjectæ plebi, vel pœnitentiæ. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius pœnitentiæ consecratus. 20Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, 21ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. 22Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. 23Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, Si puellam virginem desponderit. In hoc capitulo, sicut in duobus præcedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem. 24educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. 25Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: 26puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. Nihil patietur. Sed ad incœptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus. 27Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. 28Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: 29dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. Non poterit. AUG., quæst. 34. Merito quæritur utrum ista pœna sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quæ illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis. 30Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. Non. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex prædicatione laudem suam quærendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 103..