1In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam, 2et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca. 3Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. 4Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. Scripsitque in. AUG. quæst. 14 in Deut. In Exodo Moyses, etc., usque ad ipse autem adjuvat bonæ voluntatis arbitrium. 5Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. 6Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. In Mosera, etc. In libro Numeri in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petræ in montis vertice 7Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. 8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15. 9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. 10Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. 11Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. 12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: 13custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi? 14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: Cœlum cœli, etc. Quidam dicunt tres esse cœlos, æreum, æthereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum æreum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum. 15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. 16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur. 17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. 18Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. 19Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti. 20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. 21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. 22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus