1Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: Præfatio Hebraice ELLEH HADDEBARIM id est, HÆC SUNT VERBAFasciculus myrrhæ delectus mihi. Myrrha, arbor aromatica, quinque cubitis tantum in altum excrescit, cujus cortex et radix et folia et omnia amara sunt. Myrrha amara est et cadaveribus apponitur, ut arceat putredinem vermium. Hæc est lex vetus in quinque libris comprehensa; amara, id est, nemini parcens, unde et Marath designata est; apposita cadaveribus, id est inventa pro peccatoribus, ut corruptionem criminum ab eis arceret. Hujus fasciculus est Deuteronomius, id est ramusculorum plurium in unum collectio. Terminata enim lege in quatuor voluminibus, iste quintus additus est, diffuse dicta in unum breviter colligens, quædam etiam prætermissa supplens. Additus autem est illis ut numero legali satisfaceret. Quinarius enim numerus est legis, quaternarius Evangelii. Unde et refectio quinque millium hominum in Evangelio ad patres Veteris Testamenti spectat: refectio quatuor millium ad patres novi; illis enim promissa sunt et data terrena, quæ quinque sensibus subsunt: illis quadrata, id est, soliditas terræ viventium. Deservit etiam liber iste Evangelio in nomine, in explanationis serie, in sui dignitate. Dicitur enim Hebraice Elleh Haddebarim, id est, hæc verba, Græce, quod est Latine secunda lex: Non ut quidam dixerunt, altera post prædictam, unde in prædictis dicebatur: Locutus est Dominus; hic autem, Locutus est Moyses; sed secunda, id est secundo iterata, hoc nomine Evangelium præfigurans, quod successit legi, cui nullum succedet. Cum etiam multa breviter colligit et supplet quædam, formam Evangelii præfigurat: hoc est enim abbreviatum verbum quod fecit Dominus super terram, et supplet imperfecta legis; unde: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Cum autem dicitur hoc opus adeo dignum, quod manibus regis gestari jubeatur, dignitatem Evangelii aperit, quod ordinatum est in manu Mediatoris. Cum ergo sic serviat Evangelio, merito est fasciculus dilectus Christo, non tantum pro se, quantum quia ostendit rotam in medio rotæ. Intentio est recapitulare prædicta triplici fine, ut arctius memoriæ commendetur, ut utilitas prædictorum inculcetur. Quod enim utile est, sæpe dicere, nec pigrum esse debet, ut ait Apostolus Phil. 3., nec molestum audire, et ut duritia Judæorum condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt. Modus agendi: Præmittit quasi prologum, quo ostendit quis scripserit, et quid, etc. Post memorat grave delictum pro quo perierunt in deserto, ut hoc timore excitet ad audiendum. Post separat civitates refugii. Post recapitulat dicta et facta bona et mala supplet. Post jubet hunc librum poni in arca, et septimo anno legi omni Isræli in scenophegia. Post subdit canticum: Audite, etc., in memoriam murmuris eorum et pœnæ, obedientiæ et præmii. Et post benedictiones tribuum. Ultimo de morte Moysi. Hæc sunt verba, etc. Præmittit legislator titulum quasi prologum, in quo ostendit nomen auctoris, et quid fecerit, et ubi, et quando. Sicut paulo post in glossa distinguetur, et terminatur ut quibusdam videtur, ibi: Quadragesimo, etc., vel inferius, ibi: Deus noster, etc. Sed ad eorum evidentiam quæ in prologo, et eorum quæ sequuntur, tangenda est aliquantulum veritas historiæ. Ab exitu filiorum Isræl de Ægypto usque quo pervenerunt ad campestria Moab supra Jordanem: fluxerunt quadraginta duo anni, in quibus diversis temporibus quadraginta duas mansiones fecerunt. Quando nubes levabatur, castra movebantur, et cum stabat, figebantur et manebant in eodem loco quousque iterum levabatur nubes. Prima mansio fuit in Ramesse, ultima in campestribus Moab. A Ramesse usque ad montem Sina, spatio quadraginta septem dierum duodecim mansiones fecerunt et hoc primo anno, et ibi fere totum annum steterunt. Ibi lex data est, ibi Genesis scriptus, Exodus, Numeri scripti sunt, et magna pars hujus. Inde pedem moventes anno secundo perve 2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.†[ Undecim diebus. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicæ plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi prædicatum est in mundo. De Horeb. Qui Hebraice Choreb; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex præteribit donec omnia fiant Matth. 5.. 3Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, Quadragesimo anno, undecimo mense, prima, etc. ISID., in Deut., tom. 5. Quadraginta anni, etc., usque ad sine corruptione manebunt. Quadragenarius ex denario et quaternario constat, et legis Evangelii impletionem significat, quæ fit in Ecclesia, decem namque ad legem pertinent, quatuor vero ad Evangelium. Undecimo mense, etc. Sicut in undecima expressa est legis transgressio, sic in prima die pervigil ad docendum legislatoris intentio; qui ex quo inobediens populus legem transgredi non timuit, statim, prædicando et corrigendo, voluntatem Domini insinuare studuit, et eos ad meliora trahere vel provocare verbis et exemplis non cessavit. 4postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, Postquam percussit Sehon, etc. Notandum quod, interfectis duobus Amorrhæorum regibus, lex recapitulatur et populus instruitur, quia, remotis scandalis et superatis vitiorum turmis, competenter doctrinæ insistitur et fidei lumen digne desiderantibus aperitur. Debemus prius in nobis vitia occidere et sic mandata divina populis tradere. Sehon regem Amorrhæorum qui habitavit in Hesebon, etc. ISID. In his regibus, etc., usque ad sed foris manentes semper operibus insistant pravis. 5trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: In terra Moab. Exlex siquidem populus fuit, qui legem spiritalem non habuit. 6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: Dominus Deus noster. In libro Numerorum de profectione filiorum Isræl de deserto Sinai narratur, sed præceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quæ tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum præcedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, et recubuit in solitudine Pharan Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei præcepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. Sufficit vobis, etc. Præcipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. 7revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten. 8En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. 9Dixique vobis illo in tempore: Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4.. 10Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi. 11(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) Dominus Deus patrum vestrorum addat, etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. Ad hunc numerum, etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et æterna liberius extenditur. 12Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. 13Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. Date ex vobis. Date vos, non ego; quasi, nolo vobis imperare, sed obedire. Ponam eos. Nota, subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit. Tribunos. Millenarios, Græce, qui de spe scilicet æterni præmii docent subjectos. Et centuriones. Centuriones, Græce: qui cœlestia mandata perfectis tradunt. Jure præponuntur, qui centenario numero, id est, perfectione præditi: quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt. Et quinquagenarios. Græce: qui opera pœnitentiæ annuntiant. Decanos,: qui denarii perfectione vineæ denarium exspectantes, ejusdem denarii multos præparant participes. 14Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. 15Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. 16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus. 17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores. 18Præcepique omnia quæ facere deberetis. 19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, Cumque venissemus in Cadesbarne, etc. Quod secundo anno egressionis suæ populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terræ, et quæ viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris tædio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duæ mansiones, quas ab Ægypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Ægypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendæ legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiæ cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiæ, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictæ ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiæ, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quæ merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiæ nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quæ tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quæ sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimæ viæ mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Isræl in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta 20dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: 21vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. 22Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.†[ Et accessistis ad me. In libro Numeri scriptum est, Dominum dixisse Moysi, ut mitteret viros, qui considerarent terram: hic vero populus dixisse legitur: Mittamus viros qui considerent terram, sed populus hoc prius Moysi suggessit, Moyses ad Dominum retulit, secundum cujus præceptum postea exploratores misit. 23Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. Misi ex vobis. ISID. Duodecim exploratores missi ad explorandam uberem terram, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo. Duodecim. Hi doctores Ecclesiæ significant, quorum alii prava docendo populum pervertunt: alii recta prædicando proficiunt. 24Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra, 25sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 26Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, 27murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. 28Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. 29Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos: 30Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. 31Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. Nocte ostendens. Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi. Die per columnam. In æstu hujus sæculi obumbrans, et sustentans fortitudine, et propitiatione suæ carnis. 34Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: Juravit. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiæ subjectus. Sed per hæc charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quæ omnem sensum superat. 35Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, Non videbit quispiam. Simile dicitur de illis, qui invitati ad cœnam excusaverunt se: Nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cœnam meam Luc. 14.. Pessima generatio non possidet terram bonam, quia Christi non credit incarnationem. 36præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. 37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. 38sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli. 39Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. 41Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, Cumque instructi. Hæc sententia humanam percutit superbiam, quæ de suis viribus præsumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhæi enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiæ, et præsumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem pœnarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennæ tradi. Dæmones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiæ ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra præsumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, cœlestis patriæ gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiæ, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhæis, id est dæmonibus. 42ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. 43Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. 44Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. 45Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. 46Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.