1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ. 2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Quæ sursum. Spiritualia, quæ significabantur per carnales observantias, hæc sunt, gloria æterna et quæ ad eam ducunt. 3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Vita vestra abscondita. Hoc est, tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit æstas, id est Christi adventus, ubi discernentur arbores fructuosæ a sterilibus; sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum. 4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: Mortificate, etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant. Membra vestra. Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias. Fornicationem, etc. Describit delicta quæ membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonæ vitæ operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi. Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis Luc. 12.. Et avaritiam. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quæ non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quæ Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quæ ejus sunt. 6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. In quibus et vos ambulastis. Hoc me morat ut se evasisse gaudeant et de cætero caveant. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nunc autem. Supra vetuit graviora, nunc minora, ne hæc putentur non periculosa. Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis, qui aliquando inebriantur: sicut etiam sunt qui non habent consuetudinem mentiendi, et tamen aliquando mentiuntur, sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri, et præcipue assidue mentiri. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: Qui renovatur. Renovatio mentis dicitur secundum Deum, ut in epistola ad Ephesios legitur, vel secundum imaginem Dei, ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur. 11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit. 15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Pax. Hæc est necessaria ad unitatem corporis, quam ipsa fecit. Pax Dei. Potest pax dici quæ non habet charitatem; charitas vero semper secum habet pacem. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt. 17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus. 18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Patres. Modestos præcipit patres esse filiis, ne coarctati ab illis, delinquant in illos, et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. 22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: Ex animo operamini sicut Domino. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata æquitas non est æquitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio. 24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. 25Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.