1Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? 2Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, Viri fratres et patres. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, Viri fratres et patres: lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. Deus gloriæ, etc. Memor Stephanus præcepti illius: Diligite inimicos vestros Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. In Mesopotamia. Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram. 3et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. Et dixit, etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahæ qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei: Exi de terra tua, etc. Terram et cognationem Abrahæ Chaldæorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: Exi de terra et de cognatione tua; non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret. RAB. Tertium Stephanus prætermisit, id est, et de domo patris tui: quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam. 4Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. Tunc exiit, etc. RAB. De Ur Chaldæorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: Exi de terra tua, etc. Pater ejus, etc. ID. Redit ad originem generis Isræl, et amicitiæ divinæ exordium, ut nihil prætermittat in quo blasphemare videatur. Vos habitatis. Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat 5Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium. 6Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: Quia erit semen, etc. BEDA. Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Ægypto. Annis quadringentis. RAB. Sic est jungendum: Accola, etc., usque ad ad distributionem terræ promissionis completus est. 7et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus: et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. Judicabo. ID. Judicium aliquando discretionem significat, ut ibi: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Aliquando pœnam, ut: Judica illos, Deus Psal. 5.. 8Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. Testamentum circumcisionis. ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur. 9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti. 10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. 11Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. 12Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum: 13et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. 14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere. 15Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. Et descendit. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Ægyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Ægyptum dicitur. 16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. Translati. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt, RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi. 17Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, 18quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph. Rex alius. Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit, masculos odit. 19Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. Genus nostrum, etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur. 20Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. Gratus Deo, etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit. 21Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. Moyses. RAB. Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit. 23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. 24Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio. Vindicavit illum, etc. Ostendit illum qui injuriam faciebat non esse de genere suo. 25Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. 26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? Apparuit illis. RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis. 27Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? Quis te constituit, etc. Quasi respondeat Moyses: Nullus, sed: Solus Deus. Non est potestas nisi a Deo. Hinc tale a Christo responsum quidam acceperat: O homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos Luc. 12. Quis te constituit, etc. In contentione sua illos redarguit jam tunc legi et Moysi fuisse contrarios. 28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? Nunquid, etc. Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse. 29Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. Fugit. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes. 30Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. In igne flammæ, etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinæ, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitiæ spinas beneficiis Dei opposuit. RAB. Ideo forma ignis (quæ non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere. 31Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: 32Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Ego sum. Sum, proprium Dei verbum est, secundum illud: Ego sum qui sum, etc.: Qui est, misit me ad vos. Serpentes non sunt timendi, ubi Deus præsens loquitur. 33Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. Solve calceamentum. Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quæ est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus. 34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. Videns, etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam. 35Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. Quem negaverunt. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Principem. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur. 36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. Hic est Moyses. In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant. 38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis. 39Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, 40dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. Ad Aaron. ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. Fac nobis deos. ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum præcedebat. 41Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. 42Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? Militiæ cœli. Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit. 43Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem.] Figuras, etc. RAB. Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur. ID. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt. Et transferam. Propter hæc sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem. 44Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. Tabernaculum. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam Secundum formam. RAB. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse. ID. Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus. 45Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. Ut inveniret tabernaculum. Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam prævidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: Firmum fundamentum Domini stat II Tim. 2, 9. Et alibi: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter illud quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. 47Salomon autem ædificavit illi domum. 48Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: Sed non Excelsus. RAB. Ex sententia Salomonis Judæos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judæorum eum habitare. Sicut per prophetam, etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. Si introiero in tabernaculum Domini, etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. 49[Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? Cœlum mihi. Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, cœlum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terra autem. Terræ exemplo designat omnem creaturam Creatoris. 50Nonne manus mea fecit hæc omnia?] 51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum. 52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: Patres vestri. RAB. Supra patres nostri dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. Et occiderunt. RAB. Tres gradus malitiæ eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt. 53qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos. RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt. 56Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 57Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. Et ejicientes. RAB. In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Educ eum foras extra castra, et lapidet eum populus Lev. 24.. 58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16.. 59Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.