1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, Sacerdotes et magistratus, etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducæi. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant. 2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: Dolentes, quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Resurrectionem. Hoc est maxime contra Sadducæos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant. 3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. 4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc. 5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: 6et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? 8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: 9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: Hic est lapis. RAB. Hic respondens ad interrogata de Christo prædicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchæ suo, præ cæteris crediderent. Reprobatus. AUG. De lapide reprobato historia non habetur. 12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. 13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1.. 14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur. 20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. Non enim possumus. Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare. 21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. Clarificabant. In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth. 5.. 22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. Annorum enim, etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non ætatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit. 23Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: Unanimiter, etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis. 25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Fremuerunt gentes. Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in sylva: dedit super me vocem Jer. 12.. Meditati sunt inania. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur. 26Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.] Convenerunt. Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam. 27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, Unxisti. Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: Unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis Psal. 44.. 28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, Cum omni fiducia. Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei. 30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. Per nomen. In Græco: Per nomen pueri tui Jesu, quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judæis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in cœlum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret. 31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est. 32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum. 33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. Reddebant apostoli. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant. 34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, 35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos. 37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.