1Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: 2De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, 3maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias. 4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: 5præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. 6Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: 7in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. 8Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? Quid incredibile? RAB. Vel sic: Rex quid dicis? incredibile judicatur apud vos? etc., interrogando, quasi dicat: Non est incredibile. Suscitavit quidem ante mortuos in exemplum futuri, vel suscitat. 9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. Cum occiderentur detulit sententiam. ID. Alia editio: Occidendisque detulit sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi. Detuli sententiam. Judicavi illos occidendos: non ait occidi, nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur: Puniens eos, etc., et amplius insaniens, etc. 11Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. 12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Contra stimulum. ID. Hucusque sine stimulo restitisti, sed nunc si resistis contra stimulum calcitrabis, quod satis durum est. Stimulus est ipsa correctio. Insanis, Paule. BED. Insaniam putat, quod homo vinctus loco defendendi accepto, etc., usque ad et Propheta: Non respexit in vanitates et insanias falsas Psal. 39. 15Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. 16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. 19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: 20sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. 21Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, 23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. 24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. Multæ te. RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat. 25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. 28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. 30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.