1Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur. 3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. 6Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. Conveneruntque apostoli. ID. Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quæ fidei sunt necessaria. 7Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. Per os meum. ID. Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus prædicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum prædicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono. 8Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. Fide purificans. CHRYS. A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim hæc non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt. 10Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro. 13Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. Et postquam, etc. CHRYS. Hic erat episcopus Ecclesiæ Hierosolymitanæ, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus. 14Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est: 16[Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: Revertar et reædificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant. 17ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. Super quas invocatum. ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est. Pro futuro, more prophetico. 18Notum a sæculo est Domino opus suum.] 19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum. 20sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant. 21Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos. 23scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur. 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, Evertentes animas. In Græco: Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus. 25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis. 29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum. 30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. 34Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. Visum est autem RAB. Materia est futuri sermonis: Solus autem Judas abiit Jerusalem. 35Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. 38Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. Dissensio. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quæ juste non fit. Assumpto Marco. Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabæ, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit. 40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. Electo Sila. RAB. Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: Visum est autem Silæ ibi remanere, ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabæ. Fuit enim in hoc divinum consilium. 41Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.