1Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 2Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. 4Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. Quatuor quaternionibus. Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. Volens, etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judæi, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus. 5Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. 6Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Milites, vinctus, etc. RAB. Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenæ carcer, custodes. 7Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. Lumen. Signum præsentiæ angeli Dei cujus præsentia soli Petro lumen præbebat, nec aliis refulgebat. Percussoque. RAB. Tactum corporalem, corpore ex ære sumpto, potuit habere angelus. 8Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. 9Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. 10Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. 11Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. Ad se reversus. A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit. 12Consideransque venit ad domum Mariæ matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. 13Pulsante autem eo ostium januæ, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. Processit puella, etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia. 14Et ut cognovit vocem Petri, præ gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. 15At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. Angelus ejus est. HIER. Magna dignitas animarum: ut unaquæque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum. ID. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis. 16Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. 17Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. Tacerent, etc. Donec narraret virtutem: vel tacere jubet, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitate cognoscatur. 18Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. 19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. 20Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. 22Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. 23Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit. Confestim, etc. Dum impietatem illicitæ adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit. 24Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur. 25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.