1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me. 6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli. Quadrupedia terræ, etc. RAB. Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca. 8Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum. 11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. 12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? 18His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. Ergo et gentibus, etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judæa Deum tremendo glorificat. 19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione. 21Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Multusque numerus. BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur. 22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. Et miserunt Barnabam. RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sæpe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus. 23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis. 24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. 25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum. Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem. 26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani. Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ. RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant. 27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: 28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: 30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.