1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. Argumentum Gaium pietatis causa extollit, atque ut in ipsa pietate maneat exhortatur: Diotrephen impietatis et superbiæ causa objurgat. Demetrio autem bonum testimonium perhibet cum fratribus universis. 2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. De omnibus orationem, etc. Sicut nunc intentio recta abundat tibi, et perseverat bona voluntas largiendi indigentibus, et facultas opum; ita semper virtutibus plenam, Domino adjuvante, vitam ducere possis. 3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. 4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Majorem horum. Ideo gavisus sum, quia horum fratrum venientium non habeo majorem gratiam, id est: quando fratres veniunt ad me, in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo quam quando annuntiant filios meos (quos prædicando vel baptizando genui) veritatem rectæ fidei et operationis observare. 5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, Charissime, fideliter, etc. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis. Quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis, non pro vana gloria, sed fidem tuam operibus ostendis. 6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Pro nomine enim ejus, etc. Quasi: Vere sunt honorandi, non enim pro suis sceleribus expulsi sunt a patria, sed sponte profecti sunt pro nomine Christi ampliando, et pro nomine ejus patiendo. 8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. 9Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: Scripsissem forsitan, etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi, sed etiam toti Ecclesiæ scripsissem de commendatione eleemosynæ, sed hac necessitate dimisi, quia Diotrephes non curat nostram auctoritatem. Diotrephes hæresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat. Diotrephes interpretatur speciose insulsus, sive decor insaniens, ut perfidiam cordis etiam nomine signet. Ecclesiæ. Illi Ecclesiæ, quæ forsitan, id est dubitative est Ecclesia, et ut per observationem eleemosynæ mereretur perfecta fieri Ecclesia, scripsissem. 10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. Commonebo. Id est, in omnium notitiam manifestius arguendo producam; quorum exemplar nusquam habet; sed facit ea, et nova invenit, garriens, falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos. Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat, aliquando compescere, ne dum de nobis disseminant, eorum qui audire bona poterant, corda corrumpant. 11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. 12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. Demetrio testimonium. Quod illum velit imitari bonum, aperit ut imitetur Demetrium, ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere. 13Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. 14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. Pax tibi. Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos esse.