1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, Seipsos amantes. Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: Tu scis quia amo te. Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quærit sua, sed quæ Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice hæc quæ sequuntur mala oriuntur. Ingrati. Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt. 3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta. 6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: Qui penetrant. Ingrediebantur enim domos mulierum, et decipiebant eas. 7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Semper discentes et nunquam ad scientiam, etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quærendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus. 8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt. 9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes. 14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. Sacras litteras nosti quæ te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet. 16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: 17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.