1Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quæ Isrælem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc. I Paral. 18. Frenum. Christus de æreis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit. 2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat. 3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. 4Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. 5Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. 7Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. 8Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. 9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, 10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea: 11quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, Sanctificavit rex. Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiæ nitore splendentes; alios quasi æs, prædicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant. 12de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. 13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: Cæsis. HIERON. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia cæsa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit. 14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. 15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. 16Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: A commentariis. Vicem regis agebat, cujus judicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verbo describebat. 17et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: Sacerdotes. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda. RAB. Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem. 18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.