1Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: Hæc sunt autem. HIERON. Novissima sunt, quia post psalterium, et cætera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constituta est scala Christo Dei Jacob. RAB. Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste et peracta victoria mortis sancti cantabunt in æternum. Egregius. Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione ejus ac redemptione humani generis prophetavit. 2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. 3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat. 4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra. 5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur. 6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus. 7Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.] Et si quis. Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam, iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum confoditur, ejusque opera æternis ignibus digna, ad nihilum redigentur. 8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. Hæc sunt nomina. ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinæ Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus æquabitur Domino in filiis Dei? Fortium. De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimææ, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Isrælitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus hæreret in dextera. Isrælitæ vero videntes Palæstinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Isrælitis famosa victoria. Tertius fuit Semæias filius Heli, qui in loco maxillæ cum Hebræi fugerent, exercitus Palæstinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. Ipse. RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium præferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit dæmonum. Tenerrimus ligni. ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo. 9Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. 10Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. 11Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, Semma filius. Audiens. Age de, etc. Meditans sive loquens. Arari. Montanus, qui gestat personam Christi sive prædicatorum ejus. 12stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. Stetit. RAB. Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesiæ stans infirmos velut hordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis incontinentibus quasi legentes gladio oris contra luxuriam defendit. 13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. Descenderant tres. Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeæ nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebræi autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviæ, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in præliis Philisthinorum. Cui sententiæ congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non pœnaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per pœnitentiæ lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illæsi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiæ mactavit per pœnitentiam suæ reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit. 14Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. 15Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! 16Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, Sed libavit. Exemplum fortitudinis et constantiæ militibus præbuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret. Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum prævidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem æternum qui non periculis quæritur alienis, sed aliena pericula abluit. 17dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. 18Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus, 19et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. Tres primos. Intelligi volunt sapientiam, humilitatem et fortitudinem, David enim sedit sapientissimus: ipse ligni vermiculus, id est, humilis octingentos interfecit velut fortis; ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit. 20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis. 21Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. Virum Ægyptium. Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit. 22Hæc fecit Banaias filius Jojadæ. 23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. Qui erant. Neminem moverat quod in summa non triginta, sed septem et triginta leguntur. Triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet, fortes hi: David, qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sobochai, Jonathan, Eleazar, Semmaa filius Agge de Arari, et Banaias, ecce septem. Triginta autem hi sunt Asæl, Eleanam et cæteri. 24Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, 25Semma de Harodi, Elica de Harodi, 26Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, 27Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, 28Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, 29Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, 30Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, 31Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, 32Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, 33Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, 34Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, 35Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, 36Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, 37Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 38Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, 39Urias Hethæus: omnes triginta septem. Urias. Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur: Et addidit furor Domini, etc. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.