1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius. 2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda), 3dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini? 4Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis? 5Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël. 6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. 7Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. 8Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, Tulit itaque rex duos. Qui cum Dœg Idumæo adhuc pueri sacerdotes et Gabaonitas occiderunt, Armoni scilicet et Miphiboseth Filios Michol filiæ, etc. Quos scilicet Michol, uxor David, quæ et Egla dicitur, adoptavit sibi inter filios, quos Merob soror ejus de filio Berzellai suscepit. 9et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. 10Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. 11Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul. 12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: 13et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant, 14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. 15Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, 16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. 17Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. 18Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. Gob. Quod interpretatur lacus, quia sicut in lacu leonum quis mittitur, ita semetipsum misit David contra Goliam. 19Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium. Tertium. RAB. Josephus de tertio prælio ita dicit, etc., usque ad Adeodatum appellaverit vel quemlibet alium etiam, incertum est. Quartum, Goliath iteratur, quod egit David primitus tempore Saulis. Nam in Paralipomenis non nisi tertio principaliter pugnasse contra Philisthæos legitur. RAB. Quatuor bella David et servorum ejus, etc., usque ad unde: Vana salus hominum. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum reducit tribulantes nos Psal. 107.. Bethlehemites, etc. Quia Nœmi et Ruth ex quibus ortus est, tempore ubertatis reversæ sunt in Bethlehem, et quia causa panis Ruth nota est, locus ille Domus panis vocatus est. Vel quia Nœmi cum nuru illuc reversa panis abundantiam in domo Booz consecuta est. 20Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. 21Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. 22Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.