1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Apparuit homo veniens de castris Saul, etc. RAB. Hunc aiunt Hebræi filium fuisse Dœg. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat. 3Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. 4Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? 6Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, 7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum: 8dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. 9Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. 10Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. 11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, 12et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. 13Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. 14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? 15Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. Accedens, etc. Omnis qui proximo machinatur malum, vel de ejus gaudet interitu, justæ retributionis pœnam a judice superno meretur. Qui enim fodit foveam, incidit in eam Prov. 26.. Et, Os quod mentitur occidit animam Sap. 1.: hic autem mentiebatur sese Saulem occidisse. 16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. 17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus 18(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. Filios. Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturæ muniri, ne per ignorantiam in conspectu dæmonum succumbant. Arcum. RAB. in lib. Reg. Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel præcepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul. In libro. RAB., ubi supra. Legitur, vel, scriptum est. Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit. Considera, Isræl. ID. Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et præcave ne et tu in scelere eorum pereas. 19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? 20Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.] Geth. Torcular, scilicet Hierusalem, quæ occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precæpit verus David ne passio sua illis annuntietur. 21[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] Montes Gelbœ, etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent. 22[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. A sanguine interfectorum. Sanguis et adeps robur præstant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Sagitta. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formæ et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant. 23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.] 24[Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.] 25[Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? 26Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. 27Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?]