1Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. RAB. Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, hæreticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Hi adversantur Ecclesiæ, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur. 2Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus. 3Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhæsit, nec recessit ab eis. 4Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. 5Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israël. 6Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. 7Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. 8Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ. 9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. 10Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. 11Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ. 12Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. 13Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab? 14Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. 15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: 16Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. Facite. RAB. Propheta populo siti fatigato per miraculum consuluit, et prophetiæ dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant. ID. Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quærit. Quæ absque pluvia et vento aqua replentur; quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. I Joan. 2.. Unde: Bibent homines et jumenta Joan. 3., id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices 17Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra. 18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Parumque. ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem. 19Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. Civitatem. RAB. Civitas, sæcularis est prudentia, in qua philosophi et hæretici confidunt, hæc per prædicatores subvertitur. Lignum. ID. Non quod facit fructum sed mortiferum quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis æterni. Fontes aquarum obturantur, cum hæresiarchæ cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis hæreticæ et philosophicæ anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsæ rationes, quæ a fundibulariis, id est sanctis prædicatoribus ad nihilum rediguntur. RAB. Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiæ martyrium dementiam existimant. 20Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. 21Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. 22Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem, 23dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo: nunc perge ad prædam, Moab. 24Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, 25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. 26Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. 27Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.