1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest. 2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt. 3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, Primum Domino se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excæcant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent. 6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. 7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. 8Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. Non quasi imperans, etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans. Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii. 9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit. 10Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: Sed et velle. Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem cœperant: nunc vero utrique perficiant. 11nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. 12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. 13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. Sed ex æqualitate. Dividat quisque quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinere sibi debet: sic Zachæus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus. 14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: Ut fiat æqualitas. Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum. De manna in signo hujus rei. 15Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. Qui multum non abundavit. Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi æquabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur, et divites fient in æterno bono. Qui multum non abundavit. Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si æqua sit utriusque voluntas, æqualem habent mercedem. 16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: Misimus autem. Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur. 19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: In hanc gratiam. Id est prædicationem gentium cui destinatus sum, et volo. 20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. Devitantes hoc. Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo præmonet ut sollicitudo ejus providentia appareat. In hac parte. Doctrinæ et miraculorum, ut dicatur, Bene prædicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi præceptum est. 21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Coram Deo. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est. 22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, Confidentia. Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat. 23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. Sive. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriæ Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est. 24Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. Ostensionem. Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.