1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? Incipimus iterum. Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quæreret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quærere. 2Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: 3manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Scripta non. Estis repræsentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis hæreticæ pravitatis qui hæreses interserunt. Non in tabulis. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Carnalibus. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu. 4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: Fiduciam. Dixit se non egere epistolis, modo dicit, quod non se commendat, sed Christum; quasi dicat: Epistola Christi, et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos, sed ad Deum referimus. 5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita. 6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. Qui et idoneos. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, præferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias prædicant, sed et ipsi Moysi ministro legis. 7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: 8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. Multo magis abundat. Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento præstatur. 10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Nam nec. Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Quod claruit. Scilicet Moyses in hac prædicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostræ partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Hæc vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem. 11Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. 12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: Habentes. Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Multa fiducia. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus. 13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, 14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur. 15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Sed usque, etc. His qui sunt in Christo evacuatur: sed super cor eorum est velamen, id est cæcitas deprimens rationem eorum: cum, id est quamvis, legitur, id est exponitur, eis Moyses. Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et cæcitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus. 16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Cum autem conversus fuerit. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est. 17Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Dominus autem spiritus est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. Ubicunque autem est spiritus Domini, id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, ibi libertas: et ideo Judæi qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere. 18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei