1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Statui autem. Parcens non veni, sed statui hoc idem: quod promisi, cum primam misi epistolam, scilicet ne iterum venirem: vel iterum esset tristitia sicut fuit, auditis eorum peccatis. 2Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? Si enim ego contristo. Corrigendo, increpando quocunque modo, vel per epistolam vel præsentiam. 3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. Non ut contristemini. Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri. 5Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Si quis autem contristavit. Præcipit fornicatorem illum, quem prius Satanæ tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. Sed ex parte, ut non onerem, etc. Non omnibus onus tristitiæ impono, propter illos qui de peccatis doluerunt. 6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur. 7ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Donetis et consolemini. Recte homini pro peccato afflicto ignoscere et subvenire per consolationes præcipit. Si enim correctus in animo dolet, mox habet fructum. Hæc est enim vera pœnitentia, cessare a peccato. 8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 9Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Ideo enim et scripsi. Cum propter eum recipiendum scripserim, propter hoc etiam scripsi, ut quos expertus sum mihi obedientes in ejectione, cognoscam an in omnibus obedientes sint futuri. 10Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. Ut non circumveniamur. Ideo debemus condonare, ne decipiamur a Satana, per nimiam asperitatem. Sæpe enim propter asperiores animadversiones in desperationem infirmus præcipitatur. 12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, Cum venissem autem Troadem, etc. Post interpositionem de recipiendo fornicatore, redit ad ipsos, ostendens quod sicut culpa eorum fuit, quod non venit Corinthum, sic quod non profecit in Troade, dum apud eos impeditus moratur Titus, sine quo non poterat ibi proficere, quia forsan lingua eorum Titus expressius uti poterat. 13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Eo quod non. Quia solus non poterat fideles instruere, et simul perstrepentibus incredulis repugnare. 14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: Odorem notitiæ, etc. Id est Christum, qui velut odor procedens a Patre notificat eum invisibilem: sicut aliqua res quæ non videtur, per odorem cognoscitur, et in quo loco sit, intelligitur. Vel miracula vel doctrinæ verba quibus ad notitiam ejus venitur nomine odoris intellige. 15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: Bonus odor. Scilicet ut olim hostia legalis, ita modo prædicatio vera, et sincera fama apostolorum. Dei Patris odor, Christus: odor Christi sunt apostoli in quorum vita et prædicatione Christus ostenditur, non blasphematur. Sicut de malis dicitur: Nomen Domini per vos blasphematur inter gentes. 16aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus? Odor mortis. Ut de nostra prædicatione procedat mors, inde ruentibus in æternam damnationem. 17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Sicut plurimi. Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait: Caupones tui vino aquam miscent.