1Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. 2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione. 3Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: 4quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Raptus est. THEOPH. Ipsius vide summam demissionem et humilitatem, quomodo tanquam de alio hæc recenseat: de hoc enim, inquit, gloriabor. At cujus gratia (si alius raptus est) gloriaris? Itaque hæc de seipso dicit. Arcana verba. Intimationem de secreta Dei essentia, quasi per verba. 5Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. 6Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. Supra id quod, etc. Si enim magna referrem et plura, forte aliqui putarent me non esse infirmum, sed hominem immortalem, vel angelum, etc.; ideoque parce de me loquor. 7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis. 8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: 9et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Dixit mihi. Per inspirationem, vel per angelum. Nam virtus in infirmitate perficitur. Perfectio virtutum est, quæ habet infirmitatem contrariam, cum qua legitime certet: et ideo gloriabor in infirmitatibus, non invitus, sed libens. 10Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. 11Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: Factus sum insipiens. In his omnibus commendationibus videor insipiens, sed vestra culpa qui debuistis me contra pseudo commendare. 12signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. In omni patientia. Patientiam primam memorat, quæ ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes ægros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum. Et virtutibus. Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quæ contra naturam, virtus in his quæ non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare. 13Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. 14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Nec enim debent, etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum. 15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. 16Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. 17Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos? 18Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? 19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis. 20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: 21ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. Ne iterum cum venero, etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, pœnas exigere, etc., usque ad sed propter illius præceptum. Et non egerunt. Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quæ facta sunt, satisfiat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.