1Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. Argumentum Post actam a Corinthiis pœnitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum; et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens. Paulus apostolus. Salutationem primo more solito præmittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur præmittens, contra pseudosuperbiam, Paulum; et contra cordis præsumptionem, apostolum se nominat dicens: Paulus, etc. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Benedictus. Primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiæ et consolationis a Deo acceptæ, ducens laudi quod alii ignominiæ. Deus. Creator omnium. Pater Domini. Per quem est et nobis. Pater misericordiarum. Paterne dans veniam peccatorum, et bona opera, et in tribulatione constantiam. Et Deus. Dator totius perfectæ consolationis: quantam decet dare Deum his, qui pro Christo patiuntur. Quod Deus sit consolationis, ex hoc patet quod consolatur. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Qua exhortamur. Id est, quam Deus ad hoc dedit, non solum ut consolaretur, sed etiam exhortaretur: et ita nostra consolatio valet etiam ad alios exhortari, ut vere possimus consolari. 5Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: 7ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. 9Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: Ipsi. Non solum alii de nobis, sed et in nobis, etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei prædicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de præsenti vita. Sed quia Deus præsidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus. 10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis 11adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. 12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit 13Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, Spero autem. Proficere illos sperat, quia cœperant meliores effici cognito Apostoli affectu circa se, et gloriabantur in eo. 14sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. Quia gloria vestra sumus. Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus. 15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: Hac confidentia. Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam, etc. Prius, quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur. 16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. 17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? Ut sit apud me, est et non. Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci. 18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est, etc. Quasi dicat: In hoc non sum mentiri credendus, quia in nullo alio sum vobis mentitus. Et hoc credi potest, quia Deus est fidelis, qui promisit doctores veritatis. 19Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. 20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Ad gloriam nostram. Quia per hoc probamur vera prædicare. Nostram dico, non enim tantum nobis tribuo, sed Deo, quia qui confirmat est Deus. 21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: Vobiscum in Christo. Tunc si vos estis firmi in Christo, magis constat de nobis, per quos vos confirmati estis. 22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. 23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.