1Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. Regina quoque. RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quæ ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quæ circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista Matth. 12.. 2Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit. 3Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat, Quod postquam, etc. Conveniunt hæc Ecclesiæ qua auditis miraculis Christi provocata est ad quærendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturæ testimoniis agnovit divinitatis præsentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptæ gratiæ. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: Beati viri tui, etc. 4necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat præ stupore ultra in ea spiritus. 5Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua. 6Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis. 7Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. 8Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. 9Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni. 10Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas: 11de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. 12Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis. De lignis. Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiæ, id est, in confirmationem Ecclesiæ, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharæ et lyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini. 13Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri, Sexcenta. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata Matth. 5, 19.. Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc., et omnis qui reliquerit domum, etc., centuplum accipiet et vitam æteram possidebit. Omnesque reges Arabiæ. Offerunt Salomoni diversæ gentes et negotiatores et omnes reges Arabiæ et satrapæ terrarum aurum et argentum: quia quæque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectæ fidei munus, puritatem sensus, sacræ confessionis plenitudinem, eloquentiæ nitorem, unde: Reges Tharsis et insulæ munus offerent, etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei Psal. 71.. 14excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. 15Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas. Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3.. 16trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore. Trecenta quoque. Perfectam fidem significat in sanctæ Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia prædicatores, qui sunt Ecclesiæ custodes, claritate sapientiæ splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. Sex quoque brachiola. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad cœlum ascenditur. Scabellum aureum. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut pœnitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos, etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 113.. Brachiola, etc. in Regum ita: Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile III Reg. 10.. Hæc sunt solatia divinæ gratiæ, quæ Ecclesiam provehunt ad regnum cœleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 5.. 17Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. 18Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola, 19sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. Sex gradus. Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Non fuit tale solium, etc. Quia de Ecclesia scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, etc. III Reg. 10. Et: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas Prov. 31.. 20Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur. Omnia quoque. Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. 21Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos. Siquidem naves regis ibant in Tharsis, etc. RAB. Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judæis elegit, cum prædicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiæ, argentum eloquentiæ, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui veræ sapientiæ sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitæ edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed prædicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur æterni regis deliciis. 22Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria. 23Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: 24et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos. 25Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. Quadraginta. Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. In Jerusalem. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus, etc. Psal. 76. Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas Rabac. 3.. Philisthinorum. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Æthiopes, etc. 26Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti. 27Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus. Tantamque. Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero. Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. 28Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus. 29Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat. 30Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis. 31Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.