1Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus. 2et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini: 3Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Isræl. Tradunt Hebræi arcam tempore Achaz de templo fuisse elatam, simulacris ab eo in templo missis, et in domum Sellum viri Oldæ avunculi Jeremiæ fuisse traductam. Non enim poterat esse simul cum simulacris. 4Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. 5Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas, 6et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate. 7Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia. 8Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos. 9Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos. 10Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium. 11Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum: 12et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter. 13Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi: 14sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos. 16Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. 17Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus. 18Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. Non fuit Phase simile huic, etc. Quia ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam, et in conspectu conditoris sui in cœlesti Jerusalem, in æternum gaudebunt: quia videbitur Deus deorum in Sion, quia mirificavit misericordiam suam in civitate munita. 19Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est. 20Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias. 21At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. Ad quam Deus. Quia ex verbis Jeremiæ, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram Psal. 83., quia prophetæ prædixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit 22Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. In campo Mageddo. Interfectio Josiæ qui a Pharaone Nechao interfectus est in Mageddo significat antiqui hostis persecutionem adversum prædicatores, quos neci tradere et de Ecclesia auferre conatur, ut facilius totam plebem invadere et dissipare possit. Interpretatur enim Pharao dissipans, Nechao percutiens, Mageddo de tentatione. Permittitur quippe diabolus consurgere adversum sanctos: et hoc totis viribus certat, ut tentando gregem Dei percutiens eos prius dissipando auferat, quorum solatio alii contra hostem dimicant. 23Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum. 24Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum. 25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus. 26Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini, 27opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.