1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: Seniorem ne increpaveris. Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat. 2anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: Ut sorores. Ut videntes se amoris causa commoneri, facilius se corrigant. In omni castitate. In alloquio juvencularum recte juvenis de castitate admonetur. 3viduas honora, quæ vere viduæ sunt. Viduas honora quæ vere viduæ sunt. Hoc est, quæ omnium suorum auxilio destitutæ sunt, et quæ manibus laborare non possunt, quas paupertas debilitat, ætasque conficit: quibus Deus spes est, et omne opus, oratio. 4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Parentibus. Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus. 5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. Desolata, speret. Videns ex nulla parte se habere suffragium, toto animo est devota Deo, de quo solo sperat auxilium vitæ et salutis 6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. Quæ in deliciis. Genus est imposturæ honorem viduæ habere velle, et non obsequi Deo et aliud agere, aliud profiteri, cum profiteatur religionem 7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Curam non habet. Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit. 9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Pedes. AUG., in Tract. 58 in Joan. Faciamus hæc invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus. Sanctorum. Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli præsuli Ecclesiæ ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii præmium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis. 11Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: Devita. Id est, vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas Ecclesiæ alimoniis sustentandas suscipias. 12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; Habentes. AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10. In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quæ retro aspexit. Irritam fecerunt. Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiæ damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quæ a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiæ sequantur, sive non. 13simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. Conversæ sunt retro Satanam. Ab excellenti illo vidualis vel castitatis virginalis proposito in posteriora respiciendo ceciderunt et interierunt. 16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. 17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. Qui bene. De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur. 18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum. 20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. Coram omnibus, etc. AUG., serm. 16 de Verb. Dom. Aliquando debes corripere peccantem inter te et ipsum solum, etc., usque ad quando autem palam peccatur, palam arguendum est. 21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave. 22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Noli adhuc aquam, etc. Quia castitatem admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet, quam ipse inierat. 24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. Quorumdam hominum peccata, etc. Quia dixerat sine præjudicio nihil faciendum, determinat ubi præjudicium sit necessarium, et ubi non, dividens bona et mala, in manifesta et occulta, quasi dicat: ideo opus est examinatione, quia sicut quædam sunt manifesta, quæ non oportet examinari, ita quædam sunt occulta, de quibus sine præexaminatione non potest fieri præjudicium. Manifestata. Hoc dicit de iis, de quibus clarum est quo animo fiant, hæc præcedunt ad judicium, quia si ista sequitur judicium, non est temerarium. Subsequuntur. Sicut quæ occulta sunt mala ipsa non latebunt tempore suo quando Christi tempus advenerit, quo manifestentur: sic et de bonis. De his ergo judicemus: illa Dei judicio relinquantur. 25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.