1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, Spiritus autem manifeste dicit. Quæ sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiæ; non tacet dicens futuros pestiferæ doctrinæ viros, ut præmonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit. Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas. 2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, Cauteriatam. Cauterium est ferrum a cavendo dictum. 3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum. 4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Sanctificatur. Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animæ vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat. 6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. Nam corporalis. Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiæ. Pietas, quæ operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum. 9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11Præcipe hæc, et doce. Præcipe hæc. Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves. 12Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Prophetiam. Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: Quæ data est tibi per prophetiam: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri. Pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus. 15Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.