1Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. 2Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. Vocabulo Saul. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Isræl, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quærens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judæi stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terræ sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum præsentis vitæ justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi Isa. 44.. Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei Psal. 86.? Stateris. Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem. 3Perierant autem asinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quære asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim 4et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt. 5Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis. 6Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. 7Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. Demus homini. Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis præmium, sed in prophetæ stipendium. 8Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti: demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. 9(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) Olim in Isræl. Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdræ verba sunt. Videns. Dicitur propheta, quia per Spiritum prænoscit futura. 10Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. 11Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? Clivum, etc., egredientes ad hauriendam aquam. Clivus ascensus montis flexuosus. 12Quæ respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. 13Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. 14Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. Et unges eum ducem. Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, Quare non timuisti mittere manum in Christum Domini II Reg. 1.? 17Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. 18Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. 19Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. Omnia quæ. RAB. Tradunt Hebræi fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmæ collocari, quod est signum regnaturi. 20Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? 21Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum? 22Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. Assumens ita. Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebræorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Triclinium. Cœnaculum, a tribus lectulis discumbentium. 23Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. 24Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. De industria, id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est. 25Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit. 26Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. 27Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. Cumque descenderent. Descenderunt de excelso, ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungeret eum.