1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: Filioli mei, hæc scribo, etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos. 2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. 3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Et in hoc scimus. Scire vel cognoscere, non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei. Qui sic noscit, mandata ejus servat. Si mandata ejus observamus. Debemus fragilitatem nostram attendere, debemus in peccatis advocatum quærere, quod ut impetremus, de custodiendis mandatis laboremus, per quæ ad cognitionem ipsius venitur. 4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. Qui dicit se nosse, etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant. 5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. Non mandatum novum. Eadem charitas mandatum vetus est, quia ab initio commendata. Eadem est novum mandatum, quia tenebris, ejectis desiderium novæ lucis infundit. 8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. Quod verum est. Secundum quod promisit per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Et in ipso. Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem: et ideo glorificatus est. Et in vobis. Quorum quidam jam per hoc cum Deo gloriantur, et vere est novum quia tenebræ jam transierunt. Tenebræ ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem. 9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui dicit, etc. Determinat quod mandatum accipiat, id est charitatem, et qualiter charitas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi. 10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Qui diligit fratrem suum, est in lumine scientiæ et operationis; sed qui odit est in tenebris ignorantiæ, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, et nescit, id est non providet, quo eat; et ad quam pœnam recipiendus sit. Vel, nescit quo eat, id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus, qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita præpeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur. 11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. 12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. Scribo vobis, etc. Præponit causam quæ posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi, dimittuntur peccata, ergo Christo magis adhærendum est quam mundo. Filioli. Patres, adolescentes, juvenes. Ideo filii: quia remittuntur peccata. Ideo patres, quia cognovistis antiqua. Ideo juvenes, quia fortes, quia vicistis. 13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Adolescentes. Adolescentiæ tempus propter incentiva carnis lubricum; sed propter robur ætatis habile certamini, et hi tentamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt, et persecutiones contempserunt. 14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Et vicistis. Trahebantur tunc temporis juvenes consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant. 15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: Nolite diligere mundum. Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Et carnis curam ne feceritis in desideriis. Nolite diligere mundum. Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in charitate, super hanc radicem nihil ædificetis, nisi quod convenit charitati, quia non potestis duobus dominis servire. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum. 16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi. 17Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. Qui autem facit voluntatem, etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hæ eticorum dejecti estis a fide et cæteris quæ sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quæ audistis ab initio. 18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. Filioli, novissima hora est. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora, id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi. Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis. 19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. Ex nobis prodierunt, etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Sed ut manifesti. Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica cœperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio. 20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. Sed vos unctionem habetis. Cum de hæreticis loqueretur, repente ad suos conversus, dicit eos habere unctionem a Sancto, ut econtrario ostendat quod hæretici et omnes Antichristi, sint gratiæ spiritualis munere privati, nec pertineant ad eum qui Sanctus vocatur a prophetis. Nostis omnia. Nostis veritatem fidei et vitæ, docti per unctionem Spiritus, nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cœpistis. 21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. Et quoniam omne mendacium. BEDA. Dixerat omne mendacium non esse ex veritate, etc., usque ad omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt. 22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. Hic est Antichristus, etc. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet, quicunque negat Christum, etc. Qui negat Patrem. Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium, qui ex Deo procedit. 23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. Quod audistis, etc. Si quis dixerit: Ecce hic Christus, ecce illic, ne credideritis, sed hoc quod ab apostolis audistis, tenete. Et vos in Filio et Patre. Ita eritis membra Patris et Filii, ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis, et hoc debetis appetere, ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequemini. 25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. Hæc est repromissio. Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere. 26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. Sed sicut unctio ejus. Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quæ ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat. 28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. Et nunc, filioli., manete. Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Manete in eo. Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate. 29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. Omnis, etc. BEDA. Justitia perfecta vix est in angelis, etc., usque ad quando non erit lucta cum carne, sed triumphus de hoste. Ex ipso. Jam si nati sumus ex justo, justitiam justi Patris sequi oportet.