1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ. 2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Si quis autem diligit Deum. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est. 4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. De escis. Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo. 5Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): Si quidem sunt dii multi. Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit. 6nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Deus. Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, dæmones et idola. Ex quo. Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quæ et per Filium facta sunt; æqualis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. Et unus. De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit. 7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia. 8Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 9Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? 11Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? 12Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. In Christum. In Christum peccare, est Christum negare. 13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.